- CHALCOLIBANUS
- CHALCOLIBANUSGraece χαλκολίβανος Apocalypl. c. 1. v. 15. Bocharto vel estaes laban, seu album, vel aes libon, seu ignei candoris, quale est, cum in igne candet. Idipsum vocari aes Kalal, Dan. c. 10. v. 6. patebit conferenti loca. Utrobique enim vir describitur aureâ zonâ cinctus et oculis igneis et voce magni fragoris et pedibus multi splendotis, qui hîc quidem dicuntur esse similes chalcolibano, et ibi, ut color aeris Kalal. Sed cum non satis sciatur, quid sit aes Kalal, conicit Bochartus, aes eâ voce intelligi politum ac lucidum; sicque Ioannem χαλκολίβανον, h. e. aes album, edidisse voce semihebraeâ, vel quia albedo est color lucis, vel quia hoc genus aeris reverâ fuit album. Quale a Poêta describitur orichalcum, l. 12. Aen. v. 87.---- ---- auro squalentem alboque orichalco;Ubi frustra est Servius, qui album dici tradit, auri comparatione, cum Graeci etiam tam nativum, quam factitium, orichalcum album describaut: et in Philosopho Mossynaecum aes, quod ille λαμπρότατον καὶ λευκότατον, splendore ac candore excellens, vocat, ex Tubal et Mesech Tyrum deferri solitum, Ezech. c. 27. v. 13. Ut non mirum sit, album illud aes notum fuisle Iudaeis eiusque adeo meminisle Euangelistam. Neque novum videatur, χαλκολιβάνου vocabulum Graeco-Hebraeum esse, cum multa sint huiusinodi. Sic Semipersica sunt, ἀποκιδαρόω, cidari nudo, Levit. c. 10. v. 6. et c. 21. v. 10. Γαζοφνλάκιον sacrum aerarium, in Euangelio passim et ei praesectus in Nonno γαζοφύλαξ; et in Xenophonte τιαροειδὴς tiarae speciem habens: et in Suida ac Eustathio ἀγταροφορεῖν, onera ferre pes successionem. Semiaegyptia in Cicerone, Iuvenali, aliis, Α᾿λαβάρχης Alexandriae; in Polluce vestium species, ἡμιτύβιον et ἡμιφασώνιον: Semiatabica in Simeone Sethi καφουρέλαιον, oleum camphurae et ἰοζουλάπιον, zulapium vel guileb ex violis, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. c. ult. et infra Mensa Sacra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.